- PROVINCIALIS Comes
- PROVINCIALIS ComesGerman. Landgrave, Iudex dicitur sue Comes territorii Mediterranei, ad discrimen Marchionum, qui limites tuentur. Per ex cellentiam sic dictus occurrit Landgravius Thuringiae, apud Arnoldum Lubec. l. 2. c. 35. Quin et Hassi Provinciales dicuntur, in l. Miraculorum S. Ludgeri Episcop. Mimigard. num. 3. apud Bolandum, Provinciales, qui Hassi, dicuntur etc. Memorantur autem in Germania varii Landgravii, qui Principum titulô gaudent: Alsatiae, Thuringiae, Hassiae, Leuchtenbergae et Franconiae. Coeteri in Comitum dignitate, Barensis, in der Baar, Brisgoviae; Burgendiae seu Burgundiae Helveticae, in Burgendem; Kletgoviae seu Kleckgoviae; nellenburgensis; Sisgoviae; Stefrungensis; Suntgoviae; Susonbergae, Tullingae vel Stuelingiae, Turgoviae et Walgoviae, vide Metropolim Salisburg. Tom. 2. p. 533. Sed et Landgravium de Wincenbourg et Landgravium de Kirchberg, memorat Albertus Stadensis A. C. 1112. et Continuator Lamberti Schaffnab. A. C. 1304. Vide supra in voce Landgravius. Alius fuit olim Comes Provinciae, idem nempe cum Rectore Provinciae, qui provinciae Comitivâ primi ordinis decoratus praeerat: de cuiusmodi Provinciarum Comitibus agitur, in L. Wisigoth. l. 8. tit. 1. §. 1. Sic habetur titulus in Cod. Theodos. et Iustin de Comitibus, qui Provincias regunt. Formula huius dignitatis exstat, apud Senatorem, l. 7. Ep. 1. e qua colligitur, dignitatem etiam fuisse militarem, praeterea ius habuisse vitae necisque et functum fuisse officio Iudicis. Cuiusmodi Provinciarum Comites plures recenset, Not. Imperii, l. 2. c. 70. et seqq. Comitem Africae, Tingitanae, Britanniae, Italiae, Argentoratensem, Hispaniarum etc. Vide Car. du Fresne in voce Comes. Sed ex his ortum traxêre prius memorati, uti alibi diximus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.